ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est
quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub
tributo
BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis
eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes
amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici
GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem
servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes
persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias
DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad
sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius
gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius
locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter
multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi
ante faciem tribulantis
VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt
principes eius velut arietes non invenientes pascuam et
abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et
praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a
diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non
esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius
HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta
est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt
ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum
TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui
deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine
adflictionem meam quoniam erectus est inimicus
IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus
praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam
CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt
pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine
considera quoniam facta sum vilis
LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et
videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut
locutus est Dominus in die irae furoris sui
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me
expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me
desolatam tota die maerore confectam
NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius
convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea
dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei
vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular
calcavit Dominus virgini filiae Iuda
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia
longe factus est a me consolator convertens animam meam facti
sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam
mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam
provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum
virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes
mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum
sibi ut refocilarent animam suam
RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus
est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine
plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est
SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur
me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam
tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei
THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia
eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi
enim gemitus mei et cor meum maerens